POTESTAS

POTESTAS
POTESTAS
pro Regno, apud eundem Statium, Theb. l. 8. v. 262.
——— alto castrorum ex aggere Adrastus
Laetificos tenui captabat corde tumultus,
Quamquam aeger seniô, sed agit miseranda Potestas
Invigilare malis ———
Hinc Potestas, Rex. Princeps, supremus loci Magistratus, in, l. 31. Cod. Theodos. de Episc. Unde Possidius in Vita S. Augustini, c. 14. Non defuerunt, qui dicerent, non fuisse Episcopos apud Potestatem, quae causam audivit. Graece Ε῾ξουσία, Roman. c. 13. v. 1. Οὐκ ἔςτιν ἐξουσία, εἰμὴ ἀπὸ Θεοῦ, Non est Potestas, nist a Deo. Item Iudex, apud Flav. Vopisc. in Saturnino, c. 9 Ut primum Aegyptii magnam potestatem ad se venisse viderunt, statim clamaverunt, Saturnine Auguste, Dii te servent. Sic magna Petestas et magnus Iudex: item celsae Potestates et celsi Iudices, iidem, Salmaf. ad loc. Hinc pro Dominoalicuius loci, le Signeur du lieu, occurrit non semel, cuius etiam, ut et Potestatis Iudicis, villa, pagus, districtus, eôdem nomine non raro venit. Gall. Seigneurie dicun.t Postea, in Italia praesertim, nomine hôc appellatus, supremus Civitatum liberarum Magistratus, qui aliunde, qua m ex ipsismet civitatibus electus, summô iure civibus, in rebus bellicis perinde ac civilibus, imperabat, per annum, uti discimus ex Raderico de Rebus gestis Friderici I. Imp. c. 6. Thoma Archidiacano, in Histor. Salonit. c. 34. Aliis. Hinc Guntherus, Ligurini l. 9.
Inde per Etruscas Legatos destinat urbes,
Campanasque domos, et quas in littore curvo
Aequorei lavat unda salis: qui debita fisco
Iura vetusta petant, per quos statuantur in omni
Urbe Magistratus et civica quaeque Potestas, etc.
Ital. Podesta. De quo Magistratu ista habet Franc. Sansovinus in Famil. Martinengha, p. 299. Omnis civitas, quae erat libera, et sub regimine Magistratus sui eligebat pro Capite Regiminis Potestatem, qui esset extraneus, scientiâ variarum rerum instructus, belli peritus ac bellicosus. Hic pro arbitrio habebat et Viearium et suum delegatum, qui Iureconsultus esset: cirica illum erant tres Accensi et Officiales, cum lictoribus vigintiquinque, qui, velut Praetoriana cohors, iustitiae exercendae, illi praesto fuêre. Ulterius sex illi ministrabant satellites et totidem pueri etc. Dedebat autem in Magistratu annum integrum; habebatque salarium amplum satis, quod ipsi tribus vicibus solvebatur: Primâ. post primum trimestre exactum; alterâ finitis sex mensibus et tertiâ, cum liberabatur a functione, quaefinem accipiebat quintô decimô die post Praeturae seu Magistratus annum. Sa. cramentum, quô adstringebatur Potestas, exstat apud Corium in Histor. Mediolan. Formula literarum, quibus Potestati nuntiabatur electio, sic habet, apud Rollandinum, in Summa Notar. Militi probatae fidei et examinatae virtutis Dom. Cornelio de Solariio, R. de villa Potestas. Consilium et Commune Bononiae, Salutem et prosperos ad vota successus. Licet in altitudine libertatis naturaliter conditio suspiret humana, quia tamen utplurimum, examine rationis omissô, in praecipitium perversae labitur voluntatis, datum est, ut vinculis disciplinae restricta, sub iugo dominii, oboedientiae collum ponat et ut homo praeferatur hominibus, ad motus illicitos loris iustitiae refrenaendos. Hinc est quod hodie plus solitô, propter corruptas affectiones hominum, et invalescentes nequitias perversorum, nihil potest populo esse beatius, nihique maius, quam bonô duce praeviô bene duci. Cum igitur huius rei sollicitudinem multam providerimus nostro regimini dignum praeferre Redctorem, per brevium sollennitatem, iuxta municipalis observantias Legis nostrae, in viros fidelissimos et prudentissimos electionis auctoritas sorte venit, qui virtuosos Italiae vires et buius dignos officiô praelaturae sollicitâ examnatione quaerentes, tandem consideratis Virtutibus, quas in vobis affluenter adesse pr aedicat opinio celebris et communis, personam vestram ad Kal. Februarii proxime venturi, ad unum annum nobis et civitati nostrae in Potestatem, Rectorem et Dominum electione concordi et unanimi praefecerunt. Quapropter cum ex ipsa electione sit per omnem medum mirabilius satisfactum affectionibus cordis nostri: eo quod scimus vos adeo Virum doctum, ut sciatis aequâ librâ ponere iudicium in pondere, et iustitiam in mensura, et in vindictam facinorum iustitiae vibrare gladium temporalem, prudentiam et dominationem vestram instanter multis precibus exoramus, quatenus regiminis nostri locum et officium, quod vobis eâ cordis affectione, quâ nulla maior, offerimus, si placet, cum salario duorum mill libr et cum illis conditionibus, quas tam ea, quae vobis in publica forma per latorem praesentium mittmus,
quam alia Communis nostri statuta declarant, hilaeriter et libenter admittatis, sociati quaturo Iudicibus, duobus Militibus, et duobus Notariis, viris duntaxat talibus, quorum fide ac prudentiâ honor vester gloriosus appareat. Venientes itaque 15. diebus ante Kalendas Februari, vestram et vestrorum praedictorum in eivitate nostra praesentiam habeamus. Itaque si assentiendum duxeritis, vel non duxeritis votis nostris, in tertium diem, post harum praesentationem, responsum latori praesentium per
instrumentum publicum certum detic. Sequuntur Literae eiusdem tenoris, sub breviori forma, Responsiva de acceptatione electionis et admissione regiminis et Responsiva, quâ se excusat electus et electioni renuntiat. Vide Gasta Innocentii III. p. 143. Petrum de Vineis, l. 2. Ep. 1. l. 3. Ep. 63. alibi, Hieronaymum della Corte; Histor. Veron. l. 4. p. 223. et Thomam Archidiaconum, l. c. e quo pauca haec subiciam: Tertiâ die (postquam advenisset Potestas) secit coadunari universum populum civitatis et factâ Curiâ primo expedrverunt se nuntii exponentes suae legationis processum et exitum, ostendentes ——— Posthaec autem surgens Garganus (hoc enim potestati nomen) ut erat eloquens Vir, multum lepide contionatus est et praestitô sui regiminis iuramentô, fecit universam multitudinem, tam Nobilium, quam Popularium, vinculo sacramenti adstringi, ut essent suis praeceptis oboedientes —— Tune ordinavit Curiam, statuens Iudices, Camerarios, Praecones. Totum namque regimen ad exemplxr Italicarum urbium, quae per potestatum regimina gubernantur, ordinavit. Cuiusmodi vero esset Potestatis Sacramentum, diximus supra, apud Corium inveniri etc. Sed et in Francia obtinuisse dignitatem hanc, maxime in Comitatu Provinciae, ex Scriptoribus Rerum Gallicarum patet, apud quos passim mentio Potestatum Arelatensis Urbis, anteQUAM idem Comitatus ad Carolum I. pervenisset, qui eorum locô Vicariios (Viguiers) instituit: item Potestatum Massiliae et Avenionis. In Charta A. C. 1225. Spinus de Sorezina Dei gratiâ Potestas Massiliae et Avenionis. In alia A. C. 1240. Comes Galterius Vicarius General. Imperatoris in Regno Arelatensi et Viennensi, recepiffe se ab Imperator dicit in mandatis, ut Potestariam A. venionis susciperet; quemadmodum de Friderico Imperatore narrat Radericus, l. d. er ab omnibus in Italia adiudicatum atque recognitum esse, in singulis civitatibus Potestates, Consules, coeterosque Magistratus, assensu Populi per ipsum creari debere etc. Imo et Potestatis titulô donabatur olim, Legatus seu Magistratus, qui pro Venetis Constantinop. commorabatur, apud Imperatores Constantinopolitan. ut ex Acropolita, c. 85. docet Car. du Fresne: sed is postmodum Baiulus dictus est, mansitque Potestatis dignitas et nomenclatura Genuensium in eadem Urbe Legato, uti habet Pachymeres, l. 2. c. 32. Nicephorus Gregoras, l. 4. sect. 9. et Codinus de Officiis, c. 7. n. 6. Vide Meursium in ποτεςτάτος et Car. du Fresne Glossarl. ut et in Historia Franco. Byzantina. Hinc Potestaria, officium Tribuni Pleb. seu Capitanei urbis in Rebus publicis Italiae, quod vulgari fermone il Podesta appellatur, Extrav. comm. de maiorit. et obed. cap. unico, alibique passim, Macri Fratres Hierolex.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Potestas — is a Latin word meaning power or faculty. It is an important concept in Roman Law. Origin of the concept The idea of potestas originally referred to the power, through coercion, of a Roman magistrate to promulgate edicts, give action to litigants …   Wikipedia

  • Potestas — Saltar a navegación, búsqueda En Derecho romano se entiende por potestas el poder socialmente reconocido. Ostenta la potestas aquella autoridad, en el sentido moderno de la palabra, que tiene capacidad legal para hacer cumplir su decisión. El… …   Wikipedia Español

  • Potestas — Potestas, lat., Macht, Gewalt; p. imperii, die Staatsgewalt; p. patria (patria potestas), die väterliche Gewalt …   Herders Conversations-Lexikon

  • potestas — potèstas m <G potestáta> DEFINICIJA pov. u rimskom pravu, moć magistrata ETIMOLOGIJA lat. potestas: moć, vlast, oblast …   Hrvatski jezični portal

  • Potestas — (lat.), 1) Macht; 2) Macht, Gewalt Jemand nach seinem Willen zu bestimmen, z.B. P. patria, väterliche Gewalt; auch obrigkeitliche Gewalt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Potestas — (lat.), bei den Römern die gesetzliche Gewalt, die der Staatsbeamte (magistratus) als Ausfluß der höchsten Volksgewalt ausübte, daher oft mit Imperium (s. d.) verbunden; dann die Gewalt, die dem Hausvater (pater familias) zustand, namentlich… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Potestas — POTESTAS, átis, (⇒ Tab. II.) des Pallas und der Styx Tochter. Hyg. Præf. p. 11. Sie wird sonst griechisch Κράτος, und lateinisch Robur genannt. Munck. ad eumd. l. c …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • potestas — index ability, dominion (supreme authority), license, opportunity, permission, possibility, power, war …   Law dictionary

  • Potestas — Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin …   Wikipédia en Français

  • Potestas — Unter Potestas (lateinisch „Macht“, „Vollmacht“, „Möglichkeit“) verstanden die Römer eine rechtliche Verfügungsgewalt und Handlungsvollmacht. Die genaue Definition von potestas war bereits in der Antike unklar, vor allem war die Abgrenzung von… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”